monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 31
nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur.